Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1772
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII disponi, per gradus reductos ad quantitatem primam. TVmerus quidem solus uidetur esse per se quantus, ipsaque quantitas, in hoc ipsa unitas unitaNtem deinceps unam quanque definit: ad hunc comparata dimensio, quanta sit perpenditur: ad dimensionem locus atque corpus Cap. TPsa quantitas est, quae non per aliud quanta fit, sed per quam caetera fiunt quanta. Sermo igitur &motus &tempus cum id numeris non habeant, non sunt quantitas, nec etiam in sua formali raetione quantitatem includunt, quamuis quantitatis participia fiant Ambigit contra Peripateticos: utrum omnia, quae ipsi collocant in praedicamento relationis, in una VI. Cap. natura generica uniuocaque conueniant It in nonnullis, quae inuicem relatiuè dicuntur, praeter ipsa subiecta fieri inter se aliquid aliud, scili cet actum, motumque aliquem, ut inter scientem &scitum, agens &patiens In plerisque ueArd uideri nihil ultra subiecta aliud fieri, uel extare praeter cogitationem nostram, illa inuicem comparantem, ut simile ad simile, aequale ad aequale. Denique non putat relatiua haec &illa, atque ipsa simpliciter relatiua in eadem natura congruere Concedit tandem in omnibus, quae inuicem relatiuè dicuntur esse ueram aliquam, &mutuam habitudinem, &praeter nostrae comparationis effectum, quamuis alicubi sit firmior, infirmior alibi. Sed ualde obscurum esse dicit, quidnam sit haec habitudo communis &naturam