# Opera omnia 1772-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1772-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1772-3

Cap. XIII. propriè temporisue partem formali ratione comprehendi. Cergon nihil aliud significat, non debent in alio praedicamento ipsum quando, in alio tempus po nere: sin autem praeter tempus significat aliud, non unum hoc iam praedicamentum erit, sed ex In. Cap. XIIII pluribus congregatum. Vperuacuum est propter id, quod dicitur aliquid alicubi esse, nouum inferre praedicamentum: INam hoc ipsum ubi, propriè locus est. Siquid autem huic adiectum consideratur, non nouum praedicamentum affert, sed relationem aliquam, uel substantiam. Cap. XV Rectius fortasse pro praedicamento poneretur effectio, aut actus, aut motus, quàm facere. Rectius fortè pro praedicamento poneretur actus: atque sub eo actus alter quidem perfectus, ut habitus atque Cap. XVI. forma: alter autem imperfectus, ut motus ad habitum atque formam. F Otus non ratione sui dicitur imperfectus actus: quo enim momento incipit iam actus est & motus, sed ratione alicuius alterius post motum perficiendi. Sicut actus ac saepe mutatio fit momento, ita motus exordiens in momento simpliciter iam est motus: subit uerò tempus quatenus subit & quantitatem. Proba In Cap. XVII. –Robabilius sub motu tanquam genere ponerent actionem & passionem, quàm duo haecltanquam praedicamenta duo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
