# Opera omnia 1773-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1773-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1773-3

Cap. XXVI. esse rerum principium. T Ec materia per se informis parit formas, nec ulla forma in materia iacens, potest ex se existere, quando in se ipsa consistere nunquam potest: nec earum principium est forma quaedam materiae mixta, alioquin non poterit dominari materiae. Oportet uerò motorem tandem efficacissimum esse ab impedimentis materialibus expeditum. Si quis uerò fingat materiam esse formarum principium, negaturus est eam esse subiectam, affirmaturusque hanc per essentiam suam formas omnes exi stere. Ac tandem quicquid reuera est in mundo, esse materiam, formas uerò imaginamenta quędam. Sed reuera cum ex materia naturaliter informi effici forma non possit, multos minus uita, quae est forma praestantior: minimè uerò mens, praestantissima forma. Denique principium materialis formae uita quaedam est non pullulans ex materia, quamuis sit infusa materiae. Atque huius uitae principium ipsa uita est materiam longius supereminens. BbB 6 MateIn Cap. XXVIII. Ateria quantò magis sub formarum mutationibus permanet, tantò magis patitur. Et id circo est omnium infima. Mens si posterior esset, quàm materia, nec materiam posset transcendere. nec materialia etiam perfectè comprehendere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
