Latin
1775.6 to 1775.8
Ficino, Opera omnia 1775.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Illud quidem sui prorsus unum, uel unitum, cum sit indiuisibile, non est genus: hoc uerò quod in eo sequitur, non nouum praeter genera superius dicta genus affert psam simpliciter unum non praedicatur, ut genus de aliquo, scilicet generum aut de ideis ullis Cap. TAm quoduis genus, &quaeuis idea est in se unum aliquid multitudinis necessariò particeps. Aequiuocè igitur rationeque longè diuersa illud primum &haec nominantur unum: neque minus multitudo, quàm unum de his generibus ideisque praedicatur. Praeterea genus uarieta tem in se prorsus admittit, quam non admitrit ipsum unum, quod quidem cum sit simpliciter unum, non est unum genus: tum uerò omnibus entibus communiter inest, nec propterea eorum genus existit, sicut neque unitas numerorum, neque punctum linearum, neque simplex compositorum. Denique si unum quod cum essentia congreditur, si absque ente consideretur, non diuiditur per differentias ullas in unum hoc &illud, diuisio uerò ratione entis accidit &in ente. Hoc igitur restat genus, qualecumque sit genus. Nec ens, nec unum eadem ubique ratione rebus insunt, sed ratione diuersa, magisque &minus