# Opera omnia 1775

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1775
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1775

Cap. VII. CIcut maxima diuersitas membrorum, in animali declarat esse aliquam differentiam rationum seminalium in semine, sic in exemplari mundi differre quodammodo inter se ens & uitam, id est motionem, atque statum, argumento nobis est, quod in mundo corporeo haec tria maximè separata sunt. Est autem ibi uita motio quaedam essentialis intima, perpetua ipsius entis, entis actus, ens prorsus adultum. Atqui ipsum ens essentialiter uira est, uitaque uicissim uitaliter est ens. Denique cum status motui opponatur, conijcimus illic, neque statum esse motum, nec alterutrum esse idem penitus cum ente. Formae à materia separatae, uel intellectus sunt, uel in intellectu, & ibi quidem non secundum accidens, sed secundùm essentiam intellectualem pariter atque intelligibilem

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
