Latin
Cap. XI
Ficino, Opera omnia 1776
Unproofread scanNot analysed yet
Essentijs rerum naturalium insunt naturales, &intimae proprietates quaedam, quasi similes qualitatibus, ut ignis essentiae calor, hominis facultas rationalis, quae quidem reuera actus quidam essentiales sunt potius, quàm qualitates. Quae uerò non ab essentia speci ali nascuntur, sed aliunde contingunt, ut albedo homini, uerae sunt qualitates atque passiones. In Cap. XV. Gleut non est prius ignis, deinde lux eius, &calor, &siccitas, atque leuitas: sed quatuor haec simul cum ignis essentia sunt tanquam &proprietates, &actus comites eius etiam existentis in actu, Vita ad ipsum ens, se habet motus eius intimus, atque status, &identitas pariter &alteritas. XVI Cap. RElatio, locus. ubi, quando, tempus. positio, habitus, actio simul cum passione, nec prima genera sunt, nec penes illa. Aduentitia enim sunt, &compositionem defectumque significant.