Latin
Cap. XXII
Ficino, Opera omnia 1776-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXII. cies fabricaturus est mundo. CEnsus in se quidem sentit tantum, in imaginatione uerò persentit insuper se sentire. Similiter imagiOnatio imaginatur in se: in ratione imaginari se percipit. Ratio in se argumentatur: in intellectu animaduertit argumentari. Intellectus noster in se intelligit, in diuino intelligentiam suam animaduer tit: diuinus in sua essentia uiua possidet &inuenit omnia: Est autem uiuens, haec essentia uniformis simul &omniformis: ideoque mundus hic inde talis intelligitur, atque generatur. Sunt uerò ibi formę rerum usque ad species ultimas tantum multiplicatae: in anima uerò mundi inde nata multiplicatae magis, maximè uerò in natura genitali, quę huius animae postremum est. Omnes quidem ideas appellat hic intellectus, generalem uerò animarum ideam nominat:tum intellectum, tum etiam animam: quatenus sursum aspicit, uel deorsum, similiterque animam nostram triplici ratione dignam censet triplici cognomento. LIBER TERTIVS DE GENERIBVS ENTIS. ANNOTAT. In Cap. ICVT in mundo intelligibili ita in hoc sensibili ponenda sunt genera rerum quinque, nec tamen sub uno genere componenda. Nec putandum genera, haec unà cum superiorib illis in eadem natura congruere, quamuis quadam proportione conueniant. Nec animę intellectualis substantia est sub inferioribus generibus collocanda. In mundo In Cap. II. IN mundo quidem intelligibili essentiam ueram ponit: in hoc autem apparentem, ac pro essentia fluentiam. Item confutat eos, qui genera hic non rectè disponunt, nondum tamen ipse disponit.