# Opera omnia 1777-3

Ficino, Opera omnia, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1777-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1777-3

Cap. X. GEnus substantiae sensibilis in species diuisuri, rite per illa, quae ad sensum pertinent distinguere possumus, scilicet per qualitates, siue simplices, siue mixtas, item per formas & figuras, atque loca In genere quantitatis est propriè numerus atque continuitas, uel dimensio: reliqua Cap. XI. sunt in alio genere. Tempus quidem qua ratione mensura est atque mensurans, locus quoque qua continens est in relatione sunt: magnum & paruum in quantitate, pulchrum in qualitare, majus uerò & mi nus & pulchrius in relatione censentur. Productio & contractio contraria sunt. Si producitur numerus, fit multus, si contrahitur, euadit paucus. Similiter dimensio contractione quidem parua, productione uerò fit magna. Paucum igitur atque multum contraria sunt, similiter paruum

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
