# Opera omnia 1778

Ficino, Opera omnia, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1778
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1778

Cap. XII. atque magnum. Ceut determinata est ratio quaedam pulchri, ita calidi arque magni. Tum uerò in loco est opposio propriè relatiua, ut inter superius & inferius. Denique oratio per accidens est in genere quantitatis, per se uerò est in motu. XIII. Cap. Num quantitatis genus commune est numeris & continuis: item nnus genere numerus: om nibus numeris unaquaeque continuitas generalis omnibus continuis. Species numerorum accipiuntur per paris & imparis differentiam: species continuorum per differentias inter lineam, superficiem, solidum: similiterque deinceps. Rectitudo, uel curuitas adhibica lineae, proprietatem eius significat, neque compositionem affert: uem figurae non in genere qualitatis, sed quanttatis Cap. XIIII. sunt ponendae Vando dicis triangulum esse quidem tres lineas, sed tali quodam pacto inuicem se habenres, significas hoc quodam termino inuicem terminatas, terminus uerò atque terminatio eiusmodi ad genus quantitatis potius, quàm qualitatis pertinere uidentur. Aequale & inaequale, solùm sunt in genere quantitatis: simile uerò atque dißimile propriè in genere qualitatis

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
