Latin
Cap. XXIIII
Ficino, Opera omnia 1779-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXIIII. Ocales motus differre uidentur inte se, uel per terminos oppositos quos petunt, ut ascensus atque descensus, discessus, ac reditus, uel per figuram processionis, ut rectus &circularis. In Cap. XXV Oncretio &discretio sunt motus ab omnibus alijs motibus, atque etiam à qualitatibus differentes. Veruntamen circa concretionem &discretionem contingit localis motus, item alteratio: generatio quinetiam &argumentum, &condensatio, atque opposita. In Cap. XXVI AOtuum species probabilius distinguuntur per differentias internas, quàm externas. Scilicet Vper uires motrices, aut inanimatas, item sic uel aliter animatas: rursus per impulsum naturae, uel artis, uel consilij, Status est in rebus aeternis, ubi nullus est motus: quies autem est in rebus temporalibus, scilicet quaedam priuatio alicuius motus, uel quaedam ualde tarda. Cap. XXVII. Vum igitur quies sit priuatio quaedam, non est aliquod per se genus: motus autem non est priuatio simpliciter quietis, sed est actus efficax auferens aliquid atque afferens. Status in aeterAnis non est priuatio motus, neque enim uel ibi status fit cessante motu, uel illa nara sunt admo tum Motus duo habet opposita scilicet &motum, qui diuersos petit terminos &quietem, maximè si quies consideretur in termino à quo motus iam discedit. EPILOGVS PRAEDICAMENTORVM. Ictum uerò nobis in superioribus est facere, atque pati motiones esse. Motiones autem alias quidem absolutas esse, alias uerò partim effectiones, partium etiam passiones. Dictum praete rea de caeteris, quae dicuntur genera ad nostra haec referri debere, dictum quoque de relatione, eam uidelicet esse alterius ad alterum habitudinem, &simul ambo concurrere, dictum denique circa relationem, quando uidelicet habitudo ipsa substantiam efficit, illud ipsum, quod refertur non qua ratione substantia sit, relatiuum esse, sed qua pars aliqua, uelut manus, aut caput uel causa, uel principium, uel elementum. Licet autem, &relatiua antiquorum more diuidere, adeò ut alia quidem tanquam effectiua sint: alia uerò tanquam mensurae quaedam: alia in excessu defectuque uersenturalia denique per similitudines, atque differentias distinguantur. Sed haec iam de his generibus dicta sufficiant.