# Opera omnia 1779

Ficino, Opera omnia, Cap. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1779
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1779

Motus procedens in habitum Chaturalem species quaedam dici potest: procedens uerò in habitum praeter naturam, calus spe ciei unius ad alterius aduentum. Est autem motus, praesertim naturalis uitae simillimus: maximè ue ro propria motui est alteritas, id est, aliter se habere quàm prius, propria consequenter & tempori. Cap. xxiii FOtus est quasi stimulus aliquis urgens ad uarios actus, modos, habitus, uariasque formas, qua quidem uarietate res uitae similitudinem consequuntur. Virtus motrix, sicut & uita ess inuisibilis. Motus quinetiam per se inuisibilis ex uarietate deprehenditur. Dependet uerò motus ex mouente, & in mobile definit, quasi mouentis afflatus. Vnde differentiae motionum utrinque accipiendae uidentur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
