Latin
178.1 to 178.4
Ficino, Opera omnia 178.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si illud quoque sit passiuum, rursus opus est alio. Quapropter ueniendum denique est ad iudicem quendam liberum passione. Hic dum iudicat corporis passiones, si accipit inde qualitatem aliquam corporalem, proculdubio patitur. Si non accipit, non formatur à corpore. Sit ergo oportet talis iudex, ut neque passiones accipiat à corporibus, neque formas. Non posset au tem anima talis esse, si ipsa uel corpus esset tenuissimum in hoc corpore mersum uel aliqua corporis huius affectio, siue punctum quoddam affectionis. Platonica haec ita Augustinus Plotinusque comprobant. Videtur mihi anima cum sentit in corpore, non ab illo aliquid pati, sed in eius passionibus attentius agere. Et has actiones, siue faciles propterconuenientiam, siue difficiles propter inconuenientiam, non eam latere. Et hoc totum est quod sentire dicitur. Sed iste sensus, qui etiam dum nihil sentitur, in est tamen, quasi per instrumentum est corporale, quod ea temperatione agitur ab anima, ut in eo sit ad passiones corporis cum attentione agendas paratior, similia similibus ut adiungat, repellatque quod noxium est. Agit porrò (ut opinor) luminosum aliquid in oculis, aëreum serenissimum &mobilissimum in auribus, caliginosum in naribus, in ore humidum, in tactu terreum &quasi lutulentum. Agit autem haec omnia cum quiete, si illa quae sunt in animali, in unitate ualitudinis familiari quadam consensione cohaeserint. Cùm autem adhibentur ea, quae nonnullatur ita dicam) alteritate corpus afficiunt, agit attentiores actiones, suis quibusdam locis aut instrumentis accommodatas, &tunc sentire dicitur. Quibus actionib. congrua libenter associat, &molestèm obsistit incongruis. Has operationes passionibus corporis puto animam exhibere cum sentit, non easdem passiones recipere. Cùm aëreus auris spiritus uerberatur sono, anima quę ante percussionem huiusmodi in silentio corpus aurium uegetabat, uegetat tunc attentius, idque facere est non pati. Attentior operatio non latet animam operantem. Non latere, sentire est. Summatim, sensus est aut animaduersio operationis illius attentioris, aut iudicium corporeae passionis &qualitatis, excitatum ab attentione illa animae actione. Septima ratio. Rationes propriae per naturalem &sensitiuam animae, quod anima non sit forma diuidua, quia qualitatis opus unum est. Cap. VII. Tsi superioribus rationibus non modo animam corpus non esse probauimus, uerùm etiam neque sparsam per corpora formam, tamen proprijs argumentationibus secundam hanc partem ostendendam fore putamus. Atque ut commodius Shac dereloquamur, formam talem (ut diximus aliàs) tum qualitatem, tum affectionem corporis, Platonicorum more uocabimus.