# Opera omnia 178.1-2-5

Ficino, Opera omnia, 178.1 to 178.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/178.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/178.1-2

Hinc campi apud poëtas Elysij. Hinc & illud, Beati mites, quia ipsi possidebunt terram. Hinc & Dauid, & Moses aquas per coelestia fundunt. Iterum quorsum haec? Vt concludamus, si elementa quodam coelesti modo in coelo reperiuntur, posse uicissim in elementis quoque elementali quadam conditione coelestia similiter reperiri. Maximè in terrę glo bo, quod alterum praeter coelum mundi est fundamentum, in quo licet terra piaeualeat, sicut in coelo ignis, tamen perinde atque in coelo aër ignisque adiungitur. Denique super Lunam ignis, infra uerò terra ubique regnat. Atque etiam propè ipsum mundi centrum per terrenos hiatus flumina, ignis, & acris, & aquae undique fluunt. Quamobrem nemini mirum uideri debet, & coelestes animas ad terrena demitti, & uicissim peregrinos habitatores terrae ad coelestia quandoque remitti. Denique qualiscunque terra sit, huius homo est Dominus. Est utique Deus in terris. Neque eò minus diuinus putandus est hominis animus, quia corpore frangili circumdetur, sed ideo diuinissimus, quoniam etiam in fece terrena, si modo terra sit uilis, contra tùm loci naturam, tùm corporis sarcinam, tam diuina opera peragit, ut dum inferiora gubernat, à superioribus non discedat. Platonici omnes, quibus consentit Dionysius Areopagita, naturale diuinarum mentium officium esse cen sent, ut maneant in natura sua, ut prouidendo agendoque procedant, ut se suamque originem agnoscendo conuertantur ipsae, sequentiaque conuertant. Igitur anima tanquam diuina tria haec pro uiribus explet, atque ad hanc inferiorum gubernationem non tam amatorio affectu allicitur propter affinitatem, quàm ingenito quodam prouidentiae studio propter naturae praestantiam. Nam praestantissima quaeque intimę perfectionis exuberan tia sese latissimè propagant. Atque ut Plotinus ait, ipsum bonum effuso splendore procreat intellectum. Intellectus quoque dum explicatur, animam exprimit rationalem. Ani ma ipsa se propagans, uitam efficit formamque corpoream. Hinc Dionysius Areopagita. Certè diuina unitas cunctis unita, inuicem unit cuncta, dum ea quae inter se sunt aequalia, propter qualitatis similitudinem in unum congregat mutua quadam consensione, inferiora uerò propter indigentiam ad superiora conuertit fruendi cupiditate, superiora propter abundantiam ad inferiora deflectit studio prouidendi, quò diuinam prouidentiam imitentur. Animas autem rationales diuinam prouidentiam modis quatuor imitari Platonici disputant. In primo quidem gradu animam mundi collocant, in qua uniuersalis circa mundum sub Deo sit prouidentia, per quam omnibus omnia largiatur. In secundo uerò duodecim sphaerarum animas, in quibus uniuersalis particularis prouidentia sit, per quam uidelicet mundanis omnibus nonnulla distribuant.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
