# Opera omnia 178.5-6

Ficino, Opera omnia, 178.5 to 178.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/178.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/178.5

Si anima esset qualitas corporalis, uel esset simplex qualitas, uel complexio, uel forma istis astricta. Simplex esse non potest. Quaelibet enim simplex qualitas, aut forma illam sequens, (ut aliàs declarauimus) unum quiddam facit duntaxat, ad opposita non extenditur, anima plurima, & contraria. Neque etiam erit complexio, aut forma sequens complexionem, quoniam in hac semper una quaedam prae caeteris qualitas dominatur, cuius operatio antem alias uiget in corpore. Anima nulli qualitati, nulli proprio motui est astricta. Octaua ratio. Complexio agit per uim qualitatum. Cap. VIII. Ctio complexionis eiusque formae, semper per qualitates ex quibus ipsa est conflata, peragitur, ideoque nunquam aliquid tam sublime complexio operatur, quin ad illud qualitatum se uires extendant. Caloris opus est penetrare atque Adissoluere, animae autem nutritiua potentia per calorem tanquam instrumentum non dissoluit tantùm cibos, (quod ipsius caloris est proprium) sed etiam concoquit digeritque, & ad formam uiuae carnis & figuram humanam perducit, quae quidem actio caloris excedit potentiam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
