# Opera omnia 1780-2

Ficino, Opera omnia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1780-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1780-2

Cap. VIII. proprium sese applicet. TTem cum sit indiuidua, ubicunque est existit tota. Quicquid igitur illam suscipis, accipiens non diuisam suscipit quodammodo totam, quamuis non cunctis eius uiribus penitus perfruatur. Animamundi sicut in corporibus ipsa non fit corpus, uel passio, uel forma propria corporis. ita non fit multiplex, nec diuiditur, neque patitur, & quoniam mancipatur nulli, expedita cunnctis adest. Anima prima dum se totam multis mundi partibus exhibet, neque multiplicatur in multas animas aequè primas, hae namque nihilo inter se differrent, neque in partes: est enim indiuisibilis: Cap. IX. & alioquin ubi rectura molem accedit prorsus debi litata deficeret. Ccommodat uerò uires suas mundi membris: sed adeò essentiales proprięque sunt hae uires, ut inseparabiles sint ab ea: ipsa igitur est ubique tota. Quinetiam si imagines duntaxat uirium suarum impertit mundo, ipsa toti similiter adest, suas imagines ubique rectura: denique sicut in nobis, sic in mundo, nisi eadem ubique uita uigeret, non esset tàm mira partium inter se, & ad totum consensio passim atque compassio. Quae autem de anima mundi loquimur, de intellectu di uino similiter dictum intellige. Omnis In Cap. X Mnis intellectualis anima est expressa imago & uirtus, quędam intellectus primi per essentiam Cimmobilis quoniam ab immobili solum existit essentia. Similiter radij solis firmi perseuerarent, si sol ipse permanserit: ubique sunt res, & uires quaedam ita dependentes penitus à mente uel anima prima, sicut specularis imago: ubi igitur mens prima est similiter & anima prima. Tum uerò hic & suprà, & infra sępe per nerba Plotini notabis plures esse mentium, animantiumque substantias semper inter se distinctas, quamuis inter eas unio sit mirabilis. Anima nostra tota, totisque suis uiribus cuilibet membro adest, quamuis alia membra uires inde alias & magis minusue accipiani: similiter ad mundi partes anima mundi atque mens diuina

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
