Latin
1780.1 to 1780.5
Ficino, Opera omnia 1780.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. mae prohibet quin multae praeterea mentes sint &animae. –Ec per multa corporis eiusdem membra anima cogitur esse multiplex, &partibilis: nec per multa corpora euadunt animae multae: sunt enim &mentes, &animae suis proprietatibus in scipsis inter se differentes, etiam ante corpora: suntque in se inuicem naturali quadam cognatione &officij communione coniunctae, &interea alteritate proprietatis essentiaeque distinctae non loco. Cap. Nima mundi sicut &mens est indiuidua simul &uniuersum, ideo in mundo estubíque totaAnima cum non habeat quantitatem, non est minor, uel maior quantitate quàm mundus sed uirtute, quam nec totam mundus capit. Eadem uerò anima grandiori, quae &minori sufficit corpo ri propter potentiae magnitudinem. Cap. VI. Quaestiones de anima mundana &nostra. Vaerit ita: Si anima tantam habet magnitudinem uirtutis quantam modò dicebamus, cur non accidit etiam uinificando ad quodlibet corpus appositum. Respondet eam posse modò corpus accedat ad eam, id est, confirmitate formabili. Item dubitat ita. Si anima mun di occupat totum, nunquid corpus propria anima animatum habet simul atque communem? Et subdubitat quaerendo, quomodo differant ibi hae duae animae. Et respondet per adiunctiones differre, quia quamuis haec &illa sit anima, ramen haec est anima eiusmodi, illa illiusmodi. Deinde confirmat animam mundi posse in corporibus remotis eandem esse totam, quia &in nobis anima nostra eadem simul tota in pede est &manu. Et subiungit differentes sensus &passiones non obstare, quo mi nus in homine sit una anima, &in mundo una: quia uidelicet in homine quouis unus est iudex: sic &in anima mundi. Deinde interrogat, cum duae sint in nobis animae, altera communis, altera propria, cur anima nostra non percipit iudicium animae mundi? Respondet: Quia ex iudicio illo non resultat in nobis compassio: Praeterea neque eadem uis animae semper, quae iudicat, animaduertit se iudicare, neque uis quaelibet in eadem anima communicat alteri suum iudicium. ideo non est mirum, si nec uis animae nostrae persentit iudicium communis animae, neque illa nostrae communicat suum. sed ratio in nobis animaduertit iudicia inferiorum in nobis uirium, &ratio in anima commu ni animaduertit similiter suarum iudicia.