Latin
Cap. XI
Ficino, Opera omnia 1781
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. se habet. Es corporeae inter se distant saepe per exteriores terminos: res uerò incorporeae, quamuis per externos terminos inter se non distent, intimis tamen proprietatibus discenuntur: sic ideae ab ideis in mente, scientiae à scientijs in anima intellectuali, mens ab anima, mens à mentibus, animo ab animis, corpus quidem corpori non facilè adest, facilè corpus animae, facilius anima animae, atque menti facillimè mentes. Facilior quidem est unio luminis ad lumen, quàm luminis ad diaphanum atque facilior haec quàm qualitatis ad qualitatem, uel ad corpus: rursusque ista facilior, quam corporum inter se commertium. Sicut multae aures eandem uocem audiunt non diuisam, sed totam ubique sonantem: sic multa paßim corpora mundi ab eadem mundi anima simul ubíque tota uitam accipiunt, &multa in nobis membra uitam similiter ab anima nostra. Cap. XII. Icere uerò corpora mundi cum primum apta sunt suscipere uitale aliquid ex anima mundi, non prohibet haec interim habere proprias animas, quia &hac accipiunt illa praeparante, &animae uicissim corpora illius uirtute uiuificant. Mundus uitae hic nominatus significat congregatio nem communionemque mutuam omnium intellectuum, intellectualiumque animalium. Anima quaelibet intellectualis semper secundum totam substantiam eius est, &in mundo uitae simul, &in mundo corporeo, quamuis hic non cunctas sui uires exerceat. Et quia semper est ibi, per hunc totum excellenter existit, &quoniam per essentiam hic extat simul, &ibi: ideo non haec ad corpus, sed corpus ad hanc uidetur accedere quadam, uidelicet ad illam accommodatione &proprietate formabili. in Cap. XIII. Vod in mundo corporeo est extensio quantitatis, id in mundo uitae potestatis excessus. Et quando ille dicitur esse hic &ibi, nullam ibi localem conditionem suspicari debemus: sed quicquid ubicunque est, totum illum mox inuenire praesentem. Nam per indiuiduum illum uigorem, quasi glutinum omnia per se dispersa perpetuo connectuntur: neque uigor eiusmodi cunctis imperitans est patruum quiddam, uel quasi punctum. Non enim possidere ubique totum. Praeter unam primamque mundi animam oportet esse proprias animas &praestantiores, atque deteriores non externis quibusdam localibusque terminis, sed intimis proprietatibus inter se