Latin
LIBER QUINTVS. QUOD ENS VNVM IDEMQVE
Ficino, Opera omnia 1782-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER QUINTVS. QUOD ENS VNVM IDEMQVE existens simul sit ubique totum. Annotat. Cap. Aturale iudicium quod falli non potest, declarat unum Deum esse ubique totum. Item naturalium omnium appetitus ad unum bonum reuocans omnia, testatur uniuersam entium naturam pendere ex uno simpliciter bono, atque per ipsam unionem mutuam possidere. Primum uerò suceptaculum ipsius unius boni est ipsum ens primum: quod equidem unà cum ipso unum simul totum est ubique, Mundus sensibilis tribus praecipuè modis est dispersus, extensione, diuisioneque locali: Item successione temporali: rursus mu tua qualitatum contrarietate. Mundus uerò intelligibilis, id est, prima idearum plenitudo, nullam admittit eiusmodi diuisionem. Similiter neque mundus uitae id est, animarum intellectualium coetu cum prima mente eiusque ideis mirabiliter copulatus. II. Cap. FErum nec propter unionem hic &suprà &infrà à Plotino frequentius celebratam suspiceris, nec mentes, nec animas esse numero plures, attende quod dicam. Hic enim dicit unum es se entia omnia, quae constat non esse unum indiuiduali essentiae unitate: sed ex eo dicit in unum esse, quia sunt ab uno, &ad unum unitate quadam naturalis desiderij confluunt: item quia omnia separata quae appellat entia, sunt in se inuicem nullis locorum terminis prohibentibus. Item, quia inferiora inter gradus entium praecipuam actionem suam peragunt sub forma &actu superiorum. Similiter intelligit de unione animarum, rationalium cum anima uniuersa. Item in libro de Numeris di cit entia omnia unum esse, non unum ut unitas numeralis, sed ut numerus unus, id est, millenarius: sic ergo significat, quando dicit omnes animas unum. Denique de mundo uitae mirabiliter unito cogitandum est, non per rationem ex mundo corporeo argumentantem, sed per intellectum maximè in nobis unitum exordientem ab ipsa rei substantia. Quicquid enim in illo mundo est, substantiale, est iudicandum. Mundus intelligibilis ac etiam mundus uitae si nullam in se diuisionem admittit pertinentem ad locum, tempus, contra