# Opera omnia 1782-3

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1782-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1782-3

Cap. III. rietatem: nec ab ullo subiecto locoque dependet, meritò totus semper est ubique FOtus corporeus mundus mundo uirę ubique necessariò indiget, ubique igitur illo potitur: sed ut ille huic ubique adsit non cogitur rarefieri aut diuidi, quae corporis passiones sunt. Adest ergo unicuique totus fermè, sicut uita uel lumen: neque cogitandus est à re ulla, quasi localiter segrega In Cap. IIII. tus. Iam enim in locum angustum redigeretur. Ommunis omnium sententia, atque ipsa ratio dictat unumquenque Deorum ubique simul exi stere: sed ut Deus uniuersum simul obsideat locum, non cogitur rarefieri, aut diuidi, alioquin Scorporeus foret, & debilitaretur, & interiret, Est igitur idem ubique totus: nullius Dei uirtus de fectum patitur: nusquam ergo deficit, igitur est ubique Deus. Naturalis uirtus quò excellentior est, eò prouinciam obsidet ampliorem. Vniuscuiusque Dei uirtus eminentior est, quàm excellentissima na turae uirtus. Primi Dei uirtus est immensa. Denique quicquid post Deum sequitur, absque Dei prę Iu Cap. V. sentia moueri & conseruari non potest. Aepe accipit pro mundo intelligibli primum ens & intellectum, cui uelut communi centro insunt ideę rerum, uelut propria quaedam centra. Sępe etiam illum accipit pro eo, quod dixi, sed adiungendo illis ideis ut centris formas immaterias inde pendentes ut lineas, quae ut annectuntur ibi sunt unum, ut producuntur inde, sunt multa. Et totus hic cumulus est mundus intelligibilis magis unum, quàm cumulus formarum materialium materiae uni annexarum, qui dicitur mundus sensibi lis: sed intelligibilis ille magis est unum, quia immateriales formae propius, & firmius affiguntur idaeis suis, & per idaeas intellectuali, quàm formae materiales inchoationibus suis, & per eas materiae. Item quia ille mundus est unum unitatis summae formae, hic uerò est unum unitate materiae infimae: item quia hic unionem impedit localis distantia partium repugnantia qualitatum, tota transmuratio tem poralis: ibi uero haec impedimenta non sunt. Item mundus intelligibilis comparatur sphaerae am plissimae, sub cuius ambitu continenter ambitus, & ad cuius centrum rediguntur centra formarum immaterialium, quasi sphaerarum sic contentarum in prima forma, sicut sphęrae minores io ampliori sphaera eiusmodi unio non prohibet essentiarum distinctiones, sicut nec unio formarum in materia, nec annexio linearum centris & centro, nec collectio sphaerarum in sphaera. In Cap. VI. VIconsideres in prima mente ideas cunctas atque singulas, mox in qualibet idea agnosces totam plenitudinem idearum: eius tamen ideę distincta proprietate seruata.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
