# Opera omnia 1782

Ficino, Opera omnia, Cap. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1782
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1782

Nima nostra per potentiam intellectualem semper est uniuersum, per rationalem uerò et ima ginalem atque uegetalem aliquando est uninersum, aliquando pars uniuersi, quemadmoAdum luna, uel plena, uel semiplena uicissim. Quando enim nondum, ad particulare hoc corpus afficitur, circa uniuersam mundi formam instar animę mundi ratione imaginationeque, & utcun que potest, seminalium uirium amplificatione se uersat, ubi anima nostra actu quidem uniuersalis est, potentia uerò particularis. Euadit autem pars uniuersi, quando ad corpus hoc uniuersi partem affectu proprio se deflectit: quo quidem in habitu particularis quidem est actu, uniuersalis uerò potentia. Proinde quando anima uniuersalis euadit, non desinit esse particularis: nam & proprietas haec in ipsa habi tus uniuersitate deprehenditur. Idolum animae intellige uitale spiraculum animae circa corpus: quod in nobis est geminum: alterum quidem ab anima nostra, alterum ab anima mundi. Nostrum quidem ab anima nostra separari non potest, sed ab affectum uacare: mundanum uerò ab anima nostra segregari potest.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
