# Opera omnia 1783

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1783
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1783

Item intellectualis quide anima si plura uicissim formet corpora, una est in multis: sed penes mundum intelligibilem mul ta potius in uno sunt, uel circa unum. Anima nostra intelligit plenitudinem idearum, scilicet conuersa ad intellectum suum, neque tamen illic per idearum imagines, ergo ipsa per intellectum est uniuersum. Atque ita in uniuersali rerum forma omnes animae sunt quodammodo unum, quamuis sua quadam singulae proprietate distinctae: quatenus autem ab intellectu digrediuntur, inter se disiungun

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
