# Opera omnia 1785-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1785-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1785-2

Cap. XI. Eque uerò hic de ipso uno, quod est primo ente superius, propriè loquimur, sed de uno quod in ente primo naturaliter uigens, ante entium idearumque multitudinem suo quodam ordine regnat: in quo quidem uno sunt unitates omnes, atque ex eis numeri certi antecedentes, ideas, & de ideis pariter praedicabiles: imò uerò hoc ipsum entis unum ipsae pariter unitates existit. Natura igitur entis unitatibus his foecunda, quasi seminibus iam ideas parit, numeris deinceps eas minoribus maioribus de componens ue componens.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
