Latin
Cap. XVI
Ficino, Opera omnia 1786-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVI. DArit enim omniformes in se ideas, suo uidelicet quodam moturinquam numeroso, alioquin uaria minimè generaret: nempe ens ipsum in se concipit entia, seipsum duntaxat in ea multiplicando. Quum uerò non multiplicet seipsum, nisi uirtute numeri, meritò illic entia numerus ante cedit, sicut unum est ente superius. Denique quemadmodum Luna supernè quidem uniformi lumine Solem suspicit, subter uerò difformi lumine difformia generat: sic ens primum unitate sua tanquam uertice ipsum simpliciter unum aspicit, numero autem mox comitante, entia numerosa, speciesque profert.