# Opera omnia 1787

Ficino, Opera omnia, Cap. XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1787
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1787

Quando homines fortè decurrentes numeras, numerum ipse nouum penes te facis in genere quantitatis. Quando uerò decem homines ad idem ordinatos in choro consideras, praeter denarium tuum, & est in eis denarius ordinatus in genere quantitatis, sed numerus partium in re qualibet naturalium essentialis est, & naturaliter in substantiae genere collocatus. XVII. Cap ESsentialis quoque numerus est in anima, ex pluribus uidelicet suapte natura harmonicè constituta, essentialis in mente diuina numerus, tum, idearuminter se serie certa dispositarum, tum e tiam partium in quauis idea suarum, tum denique super ideas numerus ipse simpliciter. Corpora quidem in dimensiones, hae uerò in numeros resoluuntur. In primo igitur exemplari numeri qui Cap. XVIII. dem dimensiones, hae autem corpora antecedunt. Rofectò ante corpus naturale est ipsum simpliciter corpus: igitur & principia huius ante illius principia sunt. Dimensiones igitur quae sunt termini corporis: item numeri qui dimensionum mensurae sunt, ante propria rerum naturalium principia cogitantur: quampropter & sine materia sensibili cognoscuntur. Corpus profectò neque permateriam, neque per qualitatem propriè corpus est, sed quantitatem, nisi enim haec accesserit, utraque est incorporea. Numeri igitur quum quan titatis principia sint probabiliter à Pythagoricis initia corporum appellantur: habent enim principiorum proprietatem: siquidem primis minimisque sunt differentijs constituti. & à simplicissima mox uuitate procedunt. Quae quidem situm libere supereminens antecedit punctum situi consignatum: imò & ipsa superessentialis unitas omnem praecedit essentiam specie designatam. Sunt in diuinis certae figurarum ideae, per quas & mundi sphaeris & unicuique speciei determinatae figurae sunt. Illic autem dimensio uel figura non aliter, quàm destinatione quadam intelligentiae terminatur. Linea illic hac tantum ratione dicitur infinita, quoniam idealis lineae ratio nullum habet terminum quantitatis, alioquin non aequè cum lineis quibuslibet maioribus minoribusde congrueret. Essentia prima in primis consideratur uiua, deinde intellectualis agnoscitur: sed quum primum intellectualis est, simul etiam uiuens intellectuale, uel intellectuale animal definitur: numeri & figurae prius illic inuoluta, mox cum intellectuali illic animali pariter euoluuntur. Numerus rerum inter se formaliter differentium determinatus est in mundo incorporeo per numerum idealem, certum in mundo diuino, qui tamen illic infinitus dicitur, sicut & quaeuis idea: quia totam naturae suae uirtulisque poßidet plenitudinem, nec extrinsecus

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
