Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 1788-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. Naquaeque res hoc ipsum quod est intrinsecus à forma speciali naturaliter habet. Qui igitur hominem definit id, quod est ex anima corporeque coniunctum, nondum rationem formalem assignat, qua homo hoc ipsum quod est existit. Homo est unima intellectualis, rationalisque simul, &sensualis. Atque haec anima humanae conditio examussim ad ideae nostrae characterem est expressa. Cap. V. Vae quidem idea primus homo est: anima uerò ita sicut dixi se habens est homo secundus: tertius uerò homo est, &quasi iam non homo, animal compositum ex corpore nostro simul atque uita quadam huic infusa ab anima praecedente, in qua sensus est efficacior, ni ani mali uerò sensus obtusior, sed humana quaedam affectio quae declarat hanc animalis uitam non ab gnima tantum sphaerę, sed à nostra etiam dependere, sicut nostra diuinitus dependet semper &agit, Anima nostra sensum adeò radicitus habet, ut sensu quodam semper utatur. Cap. VI. Am &extra terrenum corpus per corpus aerium sentit in aere, &per coeleste corpus in coelo, hi c quidem aeria maxime, ibi uerò coelestia. Quinetiam extra coelum intimo quodam imaginationis sensu ipsas intelligentiae notiones in conceptus transformat imaginabiles. Vnusquísque nostrum tres homines habet, idealem, rationalem, sensualem: qui sibi deinceps ordine sunt connexi Sed alij nostrum atque alias, secundùm alium horum trium, atque alium uitam agunt. Et quatenus formas uiuendi mutant, eatenus commutant, &daemonas proprios praesentis uitae duces: Tum uerò quae uitam intellectualem potissimum agunt, daemonem sublimiorem nactae per eum etiam Deum ducem adipiscuntur. Ludit post hęc Aegiptio more Plotinus circa irrationalis animę transmutationem, atque etiam circa transitum rationalis animae ipsam hruti naturam: quae nec ipse prorsus affirmat, nec alij Plaronici comprobant, nos alibi confutauimus.