# Opera omnia 1789

Ficino, Opera omnia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1789
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1789

VIII. ni nupit illilorqu muRuidm EMIOA Llic igitur non excogitatur equus, ut hic fiat equus alioquin & hinc illa penderent, & notus ibi foret equus antequam notus. Tum uerò multitudo illic formarum eatenus enumerabilis esse ui detur, quatenus quicquid acceperis in eo, quod est post ipsum unum, semper occurrit ut multiplex. Plenitudo quinetiam prima quicquid habet intus omnium habet aequè plenum Quum in ente primo sit primus numerus origo rerum, meritò illic est omnis rerum numerus. Item quum sit prima forma, iure illic res inter se formarum gradibus differunt, tanquam species. Rursus in uita intelligentiaque perfecta idea quaelibet rerum hic etiam non uiuetium uita est, & intelligentia quaedam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
