# Opera omnia 1790

Ficino, Opera omnia, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1790
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1790

Motus omnis uarietatem quandam ab hoc in illud, inter hoc & illud necessario insitam habet; sed praeter hanc in CeC corpore quidem motus loco indiget atque tempore: in anima uerò praeter uarietatem solum insuper habet tempus: in mente solam siue tempore uarietatem seruat, ob miram uirtutis actionisque pote statem. Varietas autem in motione & uita, menteque prima est uarietas omniformis, sicut ibidem est uita omnis & actus. Profectò sicunt radius quilibet ab amplo Solis orbe in conum prosilit, atque in praecedente latitudine sun omnes complectitur Solis uires, in cono unam praecipuè profert, & uario ictu uaria perficit: sic ab intellectu primo actus quilibet intellectualis progreditur intus, & ubi exorditur omnes ideas amplectitur, definit autem unusquisque in unam prorsus ideam, quasi conum. Quaelibet enim idea & ab alia diuersa est, & alijs est connexa. Viique in mundo partibusque eius uel minimis ordinata distinctio est per formas. Eiusmodi formalis & ordinata uaraetas atque casu accidit, neque fit à materia tenebrosa, dependet autem ab uno, quoniam conducit in unum. Exprimitur igitur à simili formarum uarietate uigenti tum in ipsa mundi

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
