Latin
18.5 to 18.7
Ficino, Opera omnia 18.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
In angelo quippe cum sit esse aliud quàm intelligere, notio, quae generatur intelligendo, aliud est quam angeli ipsius essentia. In Deo autem, quia esse &intelligere idem sunt, notio, quàm Deus semper intelligendo seipsum gignit, semper tanquam exactissimam sui ipsius imaginem, idem essentia est, atque ipse qui generat, quamuis mira quadam relatione tanquam genita distinguatur à generante. Deus denique per aeternam huiusmodi notionem cognoscens ab aeuo seipsum infinitum bonum, per eandem ab aeuo infinitum in se ad seipsum spirat amorem. Pater ergo &filius, &spiritus amatorius, cres à theologis personae uocantur: natura quidem diuina inter se conuenientes omnino, ita ut unicus, &simplex Deus sit, sed relatione quadam incogitabili differentes. Sic in ordine rerum duo habemus extrema, &media duo, in angelo quidem quolibet una, u quidam uolunt, persona angelica est in una specie suae naturae. Atque econuerso: In foe mina uerò praegnante plures personae in naturis pluribus, atque contra, in quolibet animalinaturae in una persona sunt plures, in Deo autem plures in una natura personae. Sed de his satis ad praesens, imò uero nunquam satis, contemplationis autem huius sufficientia non à philosophis, sed ab heroicis illis Christianorum ducibus, &à Deo petenda. Rectè enim Esaias ait: Quòd oculus non uidit, quod auris non audiuit, quod in cor hominis non ascendit, Deus ijs, qui eum diligunt reuelauit. Ordo coelorum, angelorum, animarum, circa trinitatem quasi sphaerarum