# Opera omnia 180.1-4

Ficino, Opera omnia, 180.1 to 180.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/180.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/180.1

Plato uerò in libro de repub. septimo, animam in corpus labentem repentè à summa luce in extremas tenebras ruere arbitratur, ut non mirum sit eam diutissimè caecutire atque tur bari. Auget turbationem eius (ut disputat Proculus in Timaeo) quòd ab unitate in multitudinem dissouantem, à statu mutationem omnis fermè quietis expertem delabitur, unde distrahitur semper, & quasi affecta uertigine titubat & uacillat. Neque eam permittit facilè à tot fluctibus tantisque procellis emergere, sua illa uitalis umbra naturaliter corpori tradita, erga quam ceu prolem amore uehemente afficitur, atque illa quotidie patiente, ipsa quoque suo modo compatitur. Fortè uerò quamdiu anima seipsam nequaquam animaduertit, nihil aliud se putat esse quàm umbram, palàm in flumine corporis apparentem, quemadmodum Plato in septimo de republica docet. Neque aliter turbata hanc umbra, ipsa quoque se turbat, quàm si pueri rudes, cum uideant umbras suas in aqua confundi, grauiter lamententur. Talem uerò in animabus ordinem Platonici ponunt, alias uidelicet in generationem, id est, generabile corpus nunquam descendere, quales sint animae uel diuinae, uel proximae, alias descendere quidem in generationem, & à meliori uita in minus bonam, ita tamen, ut inde nequaquam inficiantur, malumue aliquod subeant, quales inter daemones heroesque connumerent, alias descendere tam simul, atque quodammodo uitiari, sed purgari posse iterum, seque rursus ad meliora transferre. Addunt in summis animabus, neque secundum essentiam, neque secundum actionem uitium reperiri, sed in insimis animarum umbris secundum utrunque. In nostris au tem uitiari quidem actionem posse, essentiam uerò nequaquam. Plerique putant humanae uirae difficultatem hinc insuper augeri, quòd motus & habitus animae quatenus intellectualis rationalisque est, circuitus esse debeat. Similis quoque aetherei uehiculi mo tus atque figura. In corpore uerò composito anima uegetando, sentiendo, progrediendo, rectum quodammodo subit motum, dimisso circuitu. Vehiculum quoque motum figuramque suàm mutare compellitur. Quòd etsi secundum substantiam non destruitur, quia ut quidam putant, materia caret, tamen secundum figuram motumque turbatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
