# Opera omnia 180.5-7

Ficino, Opera omnia, 180.5 to 180.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/180.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/180.5

Quae tunc demum recipiet, cum primum animus in caput suum, id est, mentem erectus in habitum suum prorsus restituetur. Quem tamdin amisisse uidetur omnino, quamdiu per intemperantiam caput, id est, mentem figit humi, pedes autem, id est, inferiores animae uires extollit in altum, quo quidem habitu nihil aut deformius aut laboriosius potest excogitari. Sed cur non est datum nobis aëreum corpus aliquod in quo terram coleremus, & liberius specularemur coelestia? Quoniam aëri sui adiunt spiritus, defuissent hoc modo terrae. Ac si corpora simplicia ratione non carent, debent aliqua rursus composita terrenaque corpora ratione pollere, ut mundus hic corporeus ita totus sit rationalis, sicut spiritalis ille mundus, ad cuius exemplar hic est factus, totus est ratio. Voluit autem pater ille optimus sacerdotes suos qui in sphaeris superioribus eum cantant, manere ibi semper eosdem, quoniam propter loci felicitatem sine labore illic agunt uitam. In terris uerò sacerdotes suos diuturnas moras trahere noluit, quoniam non debetur labor perpetuus aut longius ijs qui sedulo Deum laudant. Ideo demittit huc eos quotidie, atque reuocat, ut per subcessionem in terris fiat semper, quod fit per eandem uitam semper in coelis. Mito quòd multi etiam in aëre animas daemonum heroumque putant corpora quamuis tardius, tamen aliquando in melius permutare. Verum habeat, dicet quispiam, noster animus corpus onerosius quàm mentes aliae, atque ideò solicitetur quandoque, & magis quàm aliae à speculando prohibeatur, cur autem fragilius corpus habet quam bestiae? Non quia fragilius habet corpus, ideo putandus est minus esse diuinus, imò quia est diuinior, corpus habere fragilius. Disputauimus aliàs, corpus nostrum esse terrenorum omnium temperatissimum, coeloque simillimum ut coelestis animi muneribus pacatius ministerium praebeat. Hanc uerò temperantiam necessariò sequitur imbecillitas. Complexio in qua nimis excedit calor, uix a calore & frigore laeditur. Nam calor ingens remissiores calores exuperat, ut eius comparatione uix appareant, & frigoris impetum frangit. Ac si in aliqua complexione frigus excellat non quaelibet frigiditas extrinsecus iniecta percipitur, & aestus facilè toleratur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
