# Opera omnia 181-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/181-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/181-2

harmonia. Si harmonia est, consonat, sin dissonat, non est harmonia. Animam ue rò nostram nónne uidemus assiduè dissonantibus opinionib. & affectibus diEstrahi, & nihilominus ueram animam permanere, atque aequè uitalem? Neque obijcias quod affectuum discordia licet non perimat animam, discordia tamen elementorum humorumque perimit. Porrò si non potest animus propria intimaque dissonantia perire, alia nulla potest. Propria animi humani & intima dissonantia illa est, quae soli & omni animo conuenit, id est, opinionum affectuumque dissensio, quae corpora uita carentia non attingit, & omnes mortalium pulsat animos. Dissensio talis eos uitae sensusque statu non deijcit, multo igitur minus humorum discordia, quae ab animo alienior est animi ipsius naturalem habitum dissipabit, qui certè humoribus uel paulùm dissonantibus dissiparetur, si in eorum concentu consisteret. Quamobrem nihil obstat quin partes animi cor porisque longè dissonent, & anima nihilominus uera uitalisque anima perseueret, id harmo nia non patitur. Igitur errabit qui dixerit animam harmoniam. THEOLO

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
