# Opera omnia 181.1-4

Ficino, Opera omnia, 181.1 to 181.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/181.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/181.1

Similiter ubi humiditas aut siccitas praeualet. Vbi uerò hae quatuor qualitates mediocres sunt, & consona temperatione miscentur, quaecunque noua qualitas aduenit, excedere cogit aliquam ipsarum quatuor qualitatum, qua excedente, prioris complexionis consonantia perit, & naturalis habitus dissipatur. Ergo quia necessaria fuit homini complexio terrenorum omnium temperatissima, haec uerò quibuslibet offensiunculis laeditur, consequens fuit ut imbecilla esset corporis humani natura. Huic tamen imbecillitati subuenit diligens artium nostrarum industria, qua fit ut temperantia nostra contrà mundi procellas diutius perseueret. Sic enim adaequauit omnia diuinus artifex, ut in bestijs cum imbecillitate animae uires dotesue corporis, in nobis autem cum corporis imbecillitate uires animi compensaret, atque ita significaret bestiarum animas morti corporis deputatas esse, nostras autem uitae mentis perpetuae dedicatas, quas tamen oporteat semper extra patriam laborare. Nam temperata complexio, quae speciei humanae maximè naturalis est, ut diximus, ob innumerabiles causas, tùm ab initio in multis, tùm quotidie in singulis undique dissonare compellitur. Ideoque continuat & impensissima attentione animae opus est etiam si minimè adueriamus, ad temperationem ipsam naturae restituendam. Durissimus hic perpetuusque uegetatricis potentiae labor, non solum & remittit admodum, & intermittit mentis intentionem, unde quasi mente non utimur, sed etiam multis nos clam perturbationibus afficit, & quasi somniantes exagitat. Nempe dum in qualitatibus his aut illis contemperandis obnixius operatur, ipsa interim ad haec congruis suis seminalibus rationibus utens, suscitat sensim in superiore sensu imagines affectusque ad qualitates illas maximè pertinentes. Igitur in tractanda bile latenter insurgit ita, uel ad irascendum procliuitas. In agitando sanguine, laetitia uana. In pituita taedium & pigritia. In atra bile timor & moeror. Saepe uerò adeò imagines affectusque huiusmodi inualescunt, ut uacante omnino circa talia ratione sequatur insania. Praeterea in multis dum crassiores spiritus tenuare molitur, hebetissimos arguit. Dum in alijs laxiores spiritus congregare studet, contemplationis assiduitati memoriaeque ineptos ostendit. Quod si quando spirituum siccitatem colligere animum dicimus, sic accipi uolumus, non ut agat in animum, sed ut animus in congregandis spiritibus non laboret, unde cogatur à contemplatione diuerti.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
