Latin
182.5 to 182.6
Ficino, Opera omnia 182.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Atque etiam res incorporales quodammodo somniare uidetur, dum Platonem iudicat pulchrum, bonum, amicum, discipulum. Pulchritudo enim, bonitas, amicitia, disciplina, incorporalia sunt, neque sensibus, neque imaginationi patentia. Huiusmodi quidam concentus phantasiae, incorporales quodammodo corporum intentiones uocantur. Verùm nondum super materiam prorsus animus euolat, tum quia phantasia intentiones huiusmodi esse incorporeas non egnoscit, tum quia huiusmodi Socratis phantasia inspicit propriè hominem hunc, Platonem scilicet, hoc in loco &situ, in hoc tempore &hora diei, hanc pulchritudinem, hanc bonitatem, &reliqua eodem pacto. Vbi Platonem sub eisdem conditionibus in seipsa depingit, quibus extat &in materia. At enim dum phantasia circa singulares hominis huius conditiones uagatur, intellectus communes concipit rationes, &uterque simul suum opus exequitur. Sic enim intelligentia ratiocinatur. Qualis homo est Plato, talis fermè Antisthenes, talis est, &Xenophon, effigie similes, pulchri aequè, &boni amici, discipuli eodem modo. Ergo in his tribus una est communis humanitas, per quam ęquè sunt homines, una pulchritudinis natura, una etiam bonitatis, per quas aequè pulchri sunt, &aequè boni.