# Opera omnia 183-2

Ficino, Opera omnia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/183-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/183-2

Cap. VIII. Roposita nobis fuit quarta quęstio, quare si coelestes animi sunt, à terris tam inuiti discedunt? Primum quidem non omnes inuiti discedunt. Nam Theramenes, Theodorus Cyrenaeus, Cleombrotus, & omnino omnes Hegesiae Cyrenaici auditores spontè ac libentissimè decedebant. Gymnosophystae quoque indorum Philosophi, & Gethae Thraciae populi, apud quos legebantur puerperia, natique deflebantur, funera autem festa erant, & ueluti sacra lusu cantuque celebrabantur. Mitto innumerabiles alios milites, ciues, Philosophos, Religiosos: mitto primitias Christianorum. Mitto quòd non omnes morientes lugent, lugent autem nascentes omnes, & quasi inuiti à lachrymis terrenum hoc iter auspicantur tanquam exilium. Deinde in his etiam qui mortem horrent, non tota (ut ita ioquar) anima expauescit. Siquidem ea pars nostri quae discedendo pergit in melius, non modo semel non decedit inuita, sed etiam quotidie sponte discedit. Quid per Philosophiam, moralem aliud agimus, quàm ut ani mam ab affectu corporis seiungamus? Quid per Philosophiam speculatricem aliud, quàm ut rationem a sensibus seuocemus? Totum hoc Philosophiae studium, ut inquit Plato est meditatio mortis. Siquidem mors est animae à corpore liberatio. Nec terribilis mors est Philosophis, atque similibus, quoniam familiaris illis & domestica est, nec latet eos qualis futurus sit post obitum puri animi habitus. Talis enim erit, qualem fermè expe riuntur quotidie in summo contemplationis fastigio. Tranquillus uide licet atque serenus, & idearum formulis quasi stellarum radijs circumfusus, & diuini solis splendore coruscans. Hinc Propheta Daniel, fulgebunt docti tanquam splendor firmamenti, & qui multos ad iustitiam erudierint, tanquam stellae in perpetuas aeternitates. At ea pars animae abit inuita, quae corpori duntaxat alendo atque tuendo tributa est, quoniam abeundo naturali quodam officio uacat, & amicum deserit suum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
