# Opera omnia 184-2

Ficino, Opera omnia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/184-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/184-2

Nullo igitur modo res ulia esse potest contraria illi substantiae, quae maximè ac primitus est, ex qua si habet animus idipsum quod est, non enim aliunde hoc habere potest, qui ex se non habet, nisi ab ea re quae illo ipso est animo praestantior, nec habet esse animus ab alio, quàm à ueritate. Siquidem ab ea sola sortitur & bene esse, sequitur ut nulla res sit, qua id amittat, quia nul la res ei contraria est, qua id habet, & propterea esse non desinit. Sapientiam uerò quia per conuersionem habet ad id, ex quo est, auersione potest amittere. Conuersioni nanta auersio contraria est. Illud uerò quod ex eo habet, cuius nulla res est contraria, non est unde possit amittere. Non potest igitur interire.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
