# Opera omnia 184-3

Ficino, Opera omnia, THEOLOGIAE PLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/184-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/184-3

THEOLOGIAE PLA tonicae, de Immortalitate animorm eodem Ficino autore, LIBER XIII. Quantum anima corpori dominetur, à multis ostenditur signis, ac primùm ab effectibus phantasiae. Cap. Actenus diuinitatem animae rationibus demonstrauimus, deinceps uero signis idem penè similiter confirmabimus. Phantasiam quatuor sequuntur affectus, appetitus, uoluptas, metus ac dolor. Hi omnes quando uehementissimi sunt, subito corpus proprium omnino, nonunquam etiam alienum afficiunt. Quantos ardores uel cupiditas uin dictae ciet in corde, uel libido uoluptatis in iecore, imò & inpulsu? Ex cuius mutatione cognouit medicus Erasistratus, Antiochum esse amore Stratonicę captum. Rursus cupido nocendi frequenti intuitu quàm pernicios è pueros aliosque quoslibet molliores fascinat? Quàm manifestè praegnantis mulieris auiditas tenerum foetum inficit rei cogitatae nota? Quae uarios filijs suis gestus figurasque parentes, & quantum sibi dissimiles imprimunt propter uehementem rerum diuersarum imaginationem quadum coëunt casu aliquo afficiuntui? Quo fit ut dissimiliores sint admodum inter se homines figura, gestibusque & moribus, quam quaeuis inter se in quauis specie bruta. Quàm saepe malefica uoluntas execrationibus suis & ueneficijs uulgò fertur nocuisse hominibus, & brutis, & plantis? Adde quòd glutones nonnulli epulas quasdam auidius cogitantes, saliuam suam simili quodam sapore inficiunt. Pueri quoque & grauidae mulieres propter nimiam uetiti cibi uel potus auiditatem liquescunt, diffluunt, dilabuntur. Haec & similia per multa efficit appetitus. Laetitia quoque uehemens non minora. Haec perimere subitò potest corpus, & saepe morbo leuare. Nónne Sophocles & Dionysius Siciliae Tyrannus obiere repentem uterque accepto tra gicae uictoriae nuncio? Mater uiso filio è Cannensi pugna redeunte, subito expirauit. Quid contra dolor possit, nullus ignorat. Molestia quinetiam tetri cuiusdam spectaculi, gustum inficit, & prouocat nauseam solo aspectu. Pueri nonnunquam & grandiores cum amaram potionem offerri uident alicui, statim sentiunt amaram in ore saliuam, quam uehemens mouet imaginatio. His nonnunquam tali quadam cogitatione aluus quoque laxatur. Et quod mirabile est. nonnullis stupefiunt dentes, & aspectu aliquo, & auditu. Quid? misericordia quae dolor quidam est, nónne miserantis corpus ita nonnunquam afficit malè, ut corpus alterius uidet affectum? Quod declarant ij, qui sanguinis humani aspectu statim spiritu deficiente labuntur, & ij quibus dolet cubitus dum uident aut audiunt alterius cubitum uulneratum. Quid metus?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
