# Opera omnia 184

Ficino, Opera omnia, LIBER VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/184

Si ergo per opera nutriendi, atque idem per opera sentiendi, quorum prima in corpore fiunt, secunda per corpus, & circa corpora, ostendimus animam non esse diuisam in corpore, quantò magis putandum est, idem quoque per opera intelligendi patere? Atque illud insuper animam scilicet, neque ducere originem a materia, neque esse mortalem. Siquidem ipsa per se intelligendi opus exequitur, in quo materiam relinquit omni no, atque ad incorporales ascendit & perpetuas rationes. Age itaque uideamus qua uia possimus quod quaerimus, per opera & effectus intelligentiae inuenire. Secunda ratio. Anima alitur ueritate.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
