Latin
185.1 to 185.4
Ficino, Opera omnia 185.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si quo pacto quadrangularis quaedam linea circularis efficiatur, perfectior euadet, non tamen quod longior fiat, sed quod aequalior. Rursus si temperetur lyra, per ectior erit, non quod grandior fiat, sed consonantior. Ita cum adolescens aliquis uirtute adolescit, tunc anima non quantitate crescit, sed spiritali quadam aequalitate &consoantia proficit. Neque obijciat quisquam ita, quòd quando corpus neque grauatur epularum nimio pondere, neque fame languescit, sed mediocriter alitur, tunc animus similiter enutritur, fitque in eo statu ualidior, aliter autem contra. Nam id quidem uerum est, animum in eo homminis statu ualere quam plurimum, non tamen hoc inde prouenit, quòd similiter alatur ut corpus, sed quia animus natura regit corpus. Et quando ipsum aegrotat grauaturque, animus adeò in eo curando atque regendo occupatur, ut ad inquirendam ueritatem non sit intentus. Quieto autem corpore, expeditè mens speculatur, &tunc maximè proprijs uescitur alimentis. Escam uerò animi quam esse dicemus aliam, praeter illam quam esurit semper &sitit, qua parte gaudet summopere, qua sumpta crescit &impletur? Omnis animus tum in omni aetate, tum continuè ueritatem prae cęteris appetit, quàm in omni arte quaerunt artifices, &in qualibet re, quid de re ipsa sit, uerum etiam infantes interrogant curiosè, neque semel aut bis aut ter singulis diebus, ut corporis escam, sed momentis singulis uerum in omnibus negocijs inuefligant. Proinde ueritatis acquirendae studio alimoniam corporis praetermittimus saepenumero, neque tempori, neque pe cuniae parcimus, neque laboribus eneruamus corpus, quo eneruato animus fit neruosior. Hanc ueritatem animus ipse cupit, non corpus. Haec enim corpus non auget, sed obest plerunque illius studium corpori. Quinetiam propter seipsum expetit illam animus, non propter corpus. Quid enim corpori conferat? Quod si quando uideatur ueritas con ducere corpori, non propter ipsam ueritatem id euenit, sed propter aliquod commodum corporale quod cognita ueritate contingit. Imò uerò animus, etiamsi nihil inde sequatur utilitatis, ueritate studiose perquirit, &pleno cibis suis corpore, esurit sititque adhuc animus ueritatem, qua inuenta exultat, non ad tempus, sicuti propter corporis usus, sed perpetuò gaudet, illuminatur, adolescit, euadit magnificus, adeò ut illi prae magnitudine sua, minima uideantur illa quae solent esurienti animulae uideri quàm maxima.