# Opera omnia 185.5-8

Ficino, Opera omnia, 185.5 to 185.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/185.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/185.5

Hac etiam alimonia fit inuictus, temperans, iustus, hominum gubernator & dominus, excel sior coelo, par angelis, Deo similis. Quis igitur ambigat ulterius quin ueritas humanae mentis naturalis sit esca? Eandem escam omnes appetunt mentes, eandem quaeque mens semper. Quae quidem consensio stabilis appetendi significat mentes inter se mirificè con uenire, & quamlibet mentem in natura sua stabilem permanere, quandoquidem appeti tus earum non ita uariatur mutaturue ut appetitio sensuum, quę pro diuersitate corpo rum diuersa est, & ad mutationem corporis permutatur, quasi sensus corporum mutationem sequantur, mens diuinorum stabilitatem. Odit namque corporis alimenta, atque eodem cibo uescitur quo coelestes & sempiternae mentes. Hic cibus est ueritas. Veritas autem non est corporea, alioqui rebus incorporeis non inesset. Nunc autem inest Deo, angelisque, & numeris, quae & incorporalia sunt, & uera. Et quoniam incorporalia tantò ueriora sunt corporibus, quanto puriora firmioraque sunt, fit ut ueritas in illis sit potius quàm corporibus. Atqui(quod majus est) non est propriè ueritas in corporibus. In his enim duo sunt, materia & forma, non est ueritas in materia. Nam per eam nihil uerè in specie aliqua rerum est, non homo re uera per eam aliquid est, non equus, & reliqua. Neque tamen in forma corporis iacet ueritas, cum uera forma non sit, cuius uirtus inficitur in materia. Testantur hoc & Mathematici, qui ueras figuras in corporibus non repo riunt. Verus quippe circulus locatus in uero plano, assiduem uoluitur, hoc fieri ratio cogit, cùm circulus ille planum tangat in puncto, in puncto autem corpus quiescere nequeat. Nemo haec in corporibus uidit unquam. Non insunt igitur uerę figurae corporibus, quia forte neque uera principia figurarum, saltem quantum spectat ad sensum, qualia sunt puncta, lineae, superficies. Ratio quidem ostendit uerum punctum longitudine garere debere, ueram lineam latitudine, superficiem ueram profunditate. Talia uerò in materia nusquam sensu reperiuntur. Cùm ergo alicubi sit ueritas, & à corporibus sensuque absit, est proculdubio in spiritibus, est igitur incorporea. Idem ex eo patet, quia ibi maxi mè consistit ueritas, ubi scientia. Hęc uerò in rationibus rarum uniuersalibus reuera uer satur, ceum cum quis cognoscit quid bonitas ipsa sit, quid iustitia, singulis bonis & iustis actionibus officijsque communis, atque similia.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
