Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 186-2
Unproofread scanNot analysed yet
natur, ita interrogabimus, nunquid tangat partem aliquam diuisibilem corporis, Jan punctum aliquod corporis indiuisibile? Si conceditur primum, profectò quali tas huiusmodi diuisibilis erit, cum modo diuisibili tangat. Atque ita non indiuisi bile diuisibilis ipsius erit qualitas, sed alicuius diuisibilis diuisibile. Si secundum conceditur, certè illa qualitas, puncti illius quod attingit solum, qualitas est, non corporis. Quamobrem quod indiuiduum est, corporis qualitas nunquam erit. Indiuiduma Indiuidua uerò uirtus animę humanę est qualitas. Igitur anima non est corpus.