# Opera omnia 186.1-4

Ficino, Opera omnia, 186.1 to 186.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/186.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/186.1

Rationes uerò huiusmodi incorporales sunt, quoniam in nullo particulari corpore concluduntur, sed sunt ad multa communes. Ratio corporis uel circuli tota in minimo corpore, uel circulo sicut in maximo reperitur, ratio longitudinis uel laritudinis, uel profunditatis tota in minima linea, superficie, alti tudine, sicut in maxima. Denique ratio quantitatis ipsius tota adaequatur toti rei cuiuslibet quantitati. Quapropter rationes corporis, figurae, dimensionis, atque ipsius etiam quantitatis, corporales & extensae non sunt, multò minus rationes aliae corporales & extensae esse possunt. Praeterea rationes rerum immutabiles sunt, nam aliter se habere non possunt, omnia uerò corporalia mutabilia sunt. Quapropter scientia cum in his uersetur, est incorporea, igitur & ueritas incorporea. Quo fit ut de ipsa ueritate rerum quid sit, qua ratione constet inueniaturque, quid ipsi sit propinquius, quidue remotius, non sensus ul lus, imò sola ratio iudicet, & tunc potissimum quando sese à sensuum corporumque falla cia se uocat. Est ergo ueritas incorporea. Talis est autem maximè ueritas & scientia diui norum, qua praecipuè animus oblectatur & alitur. Quo igitur modo animus potest cor poralis esse, qui corporalibus cibis offenditur, spiritalibus alitur? Quandoquidem ueri. tate omni, praesertim diuinarum rerum ueritate delectatur, alitur, augetur. Aut quo pacto mortalis erit, si ueritate pasciturimmortali, cum neque corruptibilis uenter cibum incorruptibilem cupiat aut capiat, neque cibus incorruptibilis in corpus transeat corruptibile? Sanè immortalis est ueritas, atque est continuus animi cibus, ut certè est, siue ipse conuertatur in animum, siue animum in seipsam conuertat, eum efficit immortalem. Quoniam uerò dum familiari hoc uescitur cibo, ea uoluptate perfunditur, quę neque molestiam habet admixtam, neque in fastidium uertitur uel dolorem, constat mentem neque fatigari unquam, neque turbari contrarij alicuius occursu, neque in contrarium posse aliquid corrumpi. Rursus quia menti nihil natura optabilius est quam ueritas, ueritas autem per separationem quandam à rebus mortalibus comparatur, nihil menti qua ratione mens est, magis est naturale familiareque, quàm à mortalibus segregari. Ex eo uerò quod maxi mè naturale est, non remissio uitae sequitur, sed intensio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
