# Opera omnia 187.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 187.1 to 187.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/187.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/187.1-2

Ob id scribit Aristoteles, omnes in qualibet arte uiros excellentes, melancholicos extitisse, siue tales nati fuerint, siue assidua meditatione tales euaserint. Quod ego ob eam causam arbitror euenire, quoniam humoris melancholici natura terrae sequitur qualitatem, quae nunquam lare sicut caetera elementa diffunditur, sed arctius contrahitur in seipsam. Ita melancholicus humor animam & inuitat, & iuuat, ut in seipsam se colligat. Rursus anima si frequenter ita ipsos n se spiritus colligit, propter continuam agitationem partibus humorum subtilibus resolutis, complexionem corporis multò magis terream efficit quam acceperit, praesertim cum habitudinem corporis se colligendo reddat compressionem. Talis autem est terrae natura. Mitto quòd talis quoque est natura Mercurij atque Saturni, per quam dum spiritus in centrum colligunt, animi aciem quodammodo ab alienis ad propria reuocant, sistuntque in contemplando, & ad centra rerum conferunt penetranda. Neque tamen planetae uel humores eiusmodi tanquam efficientes causae id operantur, sed uel praebent occasionem, uel impedimenta repellunt, animus autem ipse & inuitatu, & expeditus talia perficit. Magnum certè est mentis imperium, quae uirtute sua à compedibus corporis soluitur. Ingens opulentia mentis, quae quotiens preciosos Dei & naturae cupit thesauros, non ex terrae uisceribus, sed ex proprio eruit sinu. Maximè uerò in illis apparet quantum corpori ratio dominatur, qui cum flagitiosam adolescentiam ege rint, ante ipsam senectutem subito uel inspirante Deo, uel homine exhortante ita mores mutant, ut ex intemperatis temperati uel continentes euadant. Quod statim fecisse Polemon traditur eodem die quo audiuit Xenocratem de pudicitia disputantem. Idem Diogenes cum audiret Antisthenem disserentem de libertate. Solet natura quicquid longo tempore inoleuit, non aliter quàm longo tempore abolere. Habitum igitur diuturna consuetudine roboratum momento labefactare, non naturae corporalis est, sed excelsioris atque diuinae. De Poctis. Raeterea Poëtas considera, quos Democritus & Plato diuino quodam furoPre correptos affirmant, hoc ostendunt prae caeteris duo Platonis dialogi, Phedius & lon. Cuius quidem rei tria affert signa. Primum, quòd artes singulas singuli homines sine Deo longo uix tempore assequuntur, legitimi uerò poëtae, quales fuisse uult Orpheum, Homerum, Hesiodum, Pindarum, omnium artium suis operibus certa quaedam indicia & argumenta inseruerunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
