Latin
187.5 to 187.8
Ficino, Opera omnia 187.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Simi liter diuturna consuetudine iuuentus ad mores disponitur, donec paululum quid ad accendendum stabilem illum rationalemque appetitus ardorem deficit, nondum sufficienter accenditur, nondum uirtus moralis habetur, saepius inspirando, subitò tandem flagrat aestus appetitus sufficiens ad uirtutem. Quid plura? Verso ad Solem speculo, in speculo lumen momento refulget, supposita illi speculo lana, statim ut parata est, in ipsa ignis accenditur. Quare &repentinus splendor in speculo fit, &repentinus ignis in lana. Non aliter subita in intellectu claritas ueritatis, subita inde in appetitu flagrantia. Resume ite rum hoc pacto: Virtus speculatiua est quaedam cognitio ueritatis. Si gradatim confletur, pars nunc quidem habebitur, pars deficiet, &quaeretur. Quatenus pars ueritatis habebitur, sciemus quidem. Quatenus pars deerit, etiam nesciemus. Ita eandem rem &sciemus simul, &nesciemus. Quod ne ebrius quidem aliquis somniaret. Quapropter speculatiua uirtus non gradatim à parte sui in aliam sui partem progreditur, sed tota simul è uestigio lucet. Virtus quoque moralis est uoluntas quaedam constans quodcunque ratio dictauerit eligens. Si partes habeat multas, fiatque sensim, pars huius uoluntatis inerit, pars adhuc aberit. Quantum pars inest, uolumus. Quantum pars abest, etiam nolumus Sic eandem rem simul per eandem uim animae uolemus pariter, atque nolemus. Quod est monstro persimi le. Quoniam igitur uirtus fit momento indiuisibili, est ipsa quoque indiuisibilis, si modo natura cuiusque propriam originem sequitur, praesertim cùm finem habeat indiuisibilem. Cuius autem ortus &finis indiuiduus est, cur non sit ipsum etiam indiuiduum? Quis uirturis finis? Moralis quidem finis, animam à corpore diuisibili purgare atque seiungere, speculatiuae autem incorporeas uniuersalesque rerum rationes à diuiduis corporib. procul positas comprehendere. Cernis finem utriusque uirtutis, sicut &orrum, esse indiuiduum aliquid, ideoque uirtutes ipsas oportere indiuiduas iudicari ostendunt utraeque uirtutes, huiusmodi quandam sui naturam, in eo quàm maximè, quòd multae scientiae simull in intellectu sunt, multae uirtutes morales simul in appetitu, neque sese sua numerositata confundunt, sed augent potius &lucidant. Atque unius scientiae conceptionem in nobis seorsum ab alia peruidemus, ita ut sine consideratione alterius possimus alteram cogitare.