# Opera omnia 188.5-6

Ficino, Opera omnia, 188.5 to 188.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/188.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/188.5

Quamobrem anima neque corpus, neque forma diuisa per corpus esse potest, siquidem ipsa est subiectum indiuisibilium qualitatum. Ergo sicut delirat, qui aut quaerit quanta sit scientia uel iustitia, aut putat Geometriam corpore geometrae esse minorem, ita despicit qui aut interrogat quanta sit anima, aut eam opinatur corpore minorem esse, quandoquidem nullo modo corporalis est. Non solum enim incorporalia suscipit, uerum etiam multa in seipsa facit incorporalia, dum species rerum rationesque & habitus concipit, praesertim cum definitiones incorpo ralium fabricat. Quis autem eam quae incorporalium causa est, esse dixerit corporalem, aut eam mortalem, quae subiectum est uirtutum? cùm uirtutum officium sit repugnare morralibus, siquidem speculatiua uirtus illa fugit, moralis fugat. Non potest autem qualuas subiecto proprio repugnare, imò immortale est illud necessariò, quod naturale receptaculum est qualitatum eatum quarum proprium est aduersari & imperare mortali bus. Vis autem rationis huius in eo consistit maximè, quod anima non modò subiectum est talium qualitatum, sed & principium, ideoque naturam illam mortalibus repugnantem sortiuntur ab anima.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
