Latin
189.5 to 189.8
Ficino, Opera omnia 189.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quam ob rem omnes, quas narrauimus proportiones, arti musicae potissimùm necessariae, ab illis fiunt numeris, qui in figura animae describuntur, per quos animae tum naturalis compositio, tum motio actioque naturalis maximè omnium esse tam consonans, quàm numerosa significetur. Neque desunt, qui sphaerarum quoque coelestium magnitudines inter se, interuallaque &motus, planetarumque habitus &aspectus proportionibus penè similibus metiantur, spiritum quoque uitalem simili qualitatum suarum temperatione disponant. Missa non absque ratione facio multa, quae multi hac in parte de fictis numerorum figurarumque uirtutibus tam leuiter, quàm curiose pertractant. Hęc est mysterij Pythagorei &Platonici summa. Mitto, quòd solent intelligentiam, quoniam per simplicem fit intuitum saepe unitatem cognominare, scientiam uerò dualitatem, quoniam ex principio probat conclusionem, sed opinionem trinitatem, quia insuper conclu sionis oppositum ambiguitate quadam affert in medium. Sensum postremò quaternitatem, propterea quod circa composita ex quatuor elementis plurimùm uersari uidetur. Mitto rursus, quòd animam ideo currum uocant, quia motus efficit circulares. Quodue in ea lineam ponunt quodammodo rectam, quantum corpora mouet, &respicit. Deinde circulum quendam inferiorem, quasi planetarum orbem, quando redit in semetipsam. Circulum quoque superiorem, quasi stellarum orbem fixarum, quatenus ad superiora conuertitur, alas duas, scilicet instinctum intellectus ad ipsum uerum, atque uoluntatis ad ipsum bonum, aurigam mentem, caput aurigae, diuinam unitatem mente superiorem, equos superiores, scilicet idem, &statum, equos inferiores, scilicet alterum atque motum. Item aequum, bonum, atque malum scilicet irascendi, &concupiscendi naturam. Ita enim propinquior rationi, quàm libido esse uidetur. Denique (ut summatim dicam) hac ratione Pythagorici &Platonici omnes, rationales animas tum nostras, tum nostra superiores, pene similiter esse compositas arbitrantur. Vnde sequi existimant, ut &coelestes animae in uoluendis sphaeris inaestimabilem pariant melodiam, &nostrae huiusmodi concentibus mirificè delectentur. Verùm inter coelestes atque nostras, quasi longe distantes tres gradus medios interponunt medio modo compositos, qui nostras cum diuino quodammodo uinciant, atque hos gradus secundum essentiae, uitae, intelligentiae proportionem procedere opinantur. Angelicas enim animas ab intelligibili mundo proximè emi cantes, intelligibile lumen sequentibus infundere per modum essentiae permanentes. Dein de daemonicas animas per modum interminabilis uitae atque processus. Postremò heroicas, secundùm mentis conuersionisque modum. Mitto quòd angelicas, secundum intellectualem uirtutem à Deo procedere arbitrantur, daemonicas secundùm opificiam, atque prouidentem, ideoque fabricare mundana.