# Opera omnia 189.5-8

Ficino, Opera omnia, 189.5 to 189.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/189.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/189.5

Dixerit fortè quispiam punctum non actu, sed potentia esse in corpore, & per eam ipsam potentiam fieri intelligibilis forma subiectum. Quamuis id iam fuerit confutatum, sic tamen iterum confutatur. Puncta huiusmodi tum quia potentia sunt, non actu, tum quia sunt infinita, nulla ratione ita inuicem distinguuntur, ut aliud illorum potius, quàm aliud formam illam capiat. Omnia itaque illam capiunt. Quocirca intellectus aut infinitas simul rei cuiusque intelligendae formas accipiet actu, aut infinitem simul per infinita puncta rem eandem intelliget. Vtrumque impossibile est, tum esse formas infinitas actu, tum esse simul intelligentias infinitas. Per haec manifestum est, punctum corporis intelligibilis speciei sedem esse non posse. Sed nunquid ipsa punctorum continuatio corporisue extensio se des erit? Nequaquam. Omnis enim forma, quę diuisibili subiecto recipitur, firdiuidua, quemadmodum niuis albedo niuis diuisione diuiditur. Itaque si à corporis latitudine speci es illa suscipitur, lata fit & diuidua. Talem uerò illam fieri impossibile est, quod sic ostendam. Si species secatur in partes, aut partes illae dicuntur omnino similes esse, aut dissimiles. Sed horum neutrum est admittendum. Non est admittendum quod similes sint omnino, quia si ita similes sunt, ut in quauis parte ratio integra sit speciei totius, sicut in singulis aquae guttis integra ratio totius aquae seruatur, certe intellectus in qualibet parte inspiciet totum, atque una speciei pars ad totius resintelligentiam satisfaciet, superfluae erunt caeterę. Praeterea per talem speciem quę undique sibijpsi persimilis est, & tali similitudine decipit intellectum inde ductum ad cognoscendum, confundetur prorsus iudicium in tellectus in partib. discernendis à toto, tum in qualibet re ex partibus constituta, tum uel maximè in re illa, quae ex naturis uarijs est composita, neque poterit partes uel à partibus, uel à toto discernere. Alia tamen reuera ratio partis est ut pars est, totius alia ut est totum, & hoc semper permentis iudicium affirnatur, cum neque ipsum totum pars esse ualeat, neque pars totum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
