# Opera omnia 19.1-4

Ficino, Opera omnia, 19.1 to 19.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/19.1

Cap. XIIII. circa centrum. CVper quatuor elementa, quae secundùm substantiam & qualitatem mutabilia sunt, coeli septem sunt Planetarum, qui non substantia, sed quodammodo qualitate quadam, uel dispositione quasi mutantur. Quoniam uerò horum motus quasi erraticus est, coelum illis octauum superponitur, cuius magis ordinatus est motus, sed coelum illud duos habet motus, ab Oriente scilicet ad Occidentem, atque econuerso. Duas quoque saltem qualitates, candorem scilicet & splendorem, idcircò ab illo ad crystallinum ascenditur, cuius motus est simplex ab Oriente, qualitas quoque simplex, id est candor, sed quoniam motu superior status est, & candore superius lumen, ideò ab hoc ascenditur ad empireum omnino stabile, totumque lucens. Empireum stabilitati lucique trinitatis rectè accommodatur, nouem reliqui, nouem ordinibus angelorum. Sunt enim quemadmodum Dionysio Areopagitae placet, hierarchiae tres spirituum diuinorum, quarum quaelibet rres continet ordines. Quilibet ordo, ut theologi quidam computant, multas continet legiones: legionem ex sex millibus sexcentis sexaginta sex unitatibus constare putant, totque legiones in singulis ordinibus esse, quot unitates legio ipsa complectitur. At ego Dionylio magis assentior dicenti: tantam esse illorum spirituum multi tudinem, ut facultatem humanae computationis excedat. Vna Dei essentia in ternarium deducitur numerum personarum, ternarium hunc numerum ternarius hierarchiarum, & nonarius angelicorum ordinum, quasi spiritalium sphaerarum, numerus circuit. Primali erarchia patri, secunda filio, tertia spiritui attribuitur, in prima Seraphini patrem in seipso considerant. Cherubini patrem pro ut filium generat, Throni patrem cum filio spiritum producentem. In secunda, dominationes filium in seipso, uirtutes filium à patre manantem, potestates filium cum patre spiritum producentem. In tertia principatus spiritum in se ipso, archangeli spiritum uenientem à patre atque filio, angeli spiritum à filio patreque procedentem Quamuis autem singuli(sicut diximus) alia & alia ratione pręcipuè Deum intueantur, singuli tamen trinitatem totam & in ea omnia uident.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
