# Opera omnia 190.1-4

Ficino, Opera omnia, 190.1 to 190.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/190.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/190.1

Negandum igitur arbitramur speciei partes omnino similes esse, ob eam maximè rationem, quia cum mens rei partes intelligat, ut partes sunt, & intelligat totum ut est totum, & totum uerè distinguat à partibus, neque possit uerè distinguere, nisi aliqua sit in ipsis distinctio naturalis, sequitur ut partes intelligibilis speciei, si modo par tes habet, tàm uicem, quàm à toto naturali aliqua discerpent uarietate. Accedit & alia ra tio. Nempe partes, quę inter se & ad totum similes sunt omnino, quando totum aliquod mutuo congressu conficiunt, non aliter perficiunt totum, quàm per numeri uel magnitudinis augmentum, quod in tritici granis, & aquae guttis aspicimus. Vbi enim forma non uariatur, & tamen aliqua intrinsecus fit mutatio, incrementum ibi quodammodo sit uel decrementum. Itaque illa mentis species si talibus concrescit partibus, numerus ali quis erit, uel aliquid numerosum, aut cumulus, uel continuum aliquid. Ergo per illam numeros solum & numerosa aut magnitudines quasdam intelligemus, siue figuras, eritque species ad imaginationem & phantasiam pertinens potius quàm ad mentem. Ex his concluditur, formam intelligibilem in partes inter se similes minimè diuidi. Num fortè secatur in partes dissimiles, sicut animalis corpus in ossa, carnes & neruos? Nullo modo. Nam per hanc formam, mens quid rei substantia sit cognoscit, ut diximus. Substantia rei definitione maxime comprehenditur. Definitio genere constat & differentia, ut hominis definitio animali constat & rationali. Anim al genus est, per quod homo cum caeteris animalibus communiter conuenit. Rationale differentia, per quam differt ab animalibus carentibus ratione. Quare siqua sit in ea forma diuersitas partium, haec erit potissimum per genus & differentiam. Sint hae duae, si uis, intelligibilis formae partes, sint extensae per latitudinem corporalem. Quid hinc sequatur, audi. Quia partes corporis diuidi possunt in infinitum, idcircò unà cum illis tam genus, quàm differentia absque fine secabitur, eruntque in definitione una innumerabilia genera, & innumerabiles differentiae, nec erit reuera definitio, quia non comprehendetur ab intellectu si infinita fuerit, neque suis finibus terminabitur, & (quod absurdius est) uel infinitè eadem genera easdemque differentias replicabimus, uela gene re resoluendo ascendemus in genus in infinitum, à differentia similiter diuidendo descendemus in differentiam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
