# Opera omnia 190.5-8

Ficino, Opera omnia, 190.5 to 190.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/190.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/190.5

Ascensus talis atque descensus impossibilis est, quia ratio uera tandem ad prima rerum genera & ultimas differentias peruenit, ultra quae non liceat progredi. Siquidem substantia supremum genus est in homine, quod in genus aliud non resoluitur. Certa uerò discurrendi potentia est ultima differentia, quam non licet in aliam differentiam coarctare. Auget errorem illum hoc prae caeteris, quod si genus & differen tia in re aliqua sunt, infinita talia erunt effectu. Quae enim ad rei essentiam concedunt, & ad ordinem pertinent naturalem, effectu ac reuera existunt in natura, non cogitatione fin guntur humana. Esse autem multitudinem aliquam talem reipsa siue effectu innumerabilem, natura non patitur, praesertim in corpore, in quo tamen esset innumerabilis multitudo, si genera innumerabilia & innumerabiles differentiae per partes corporis pariter secarentur, totidemque namque essent etiam ipsius corporis portiones. Rursus percontamur Epicureos, qui speciem diuidunt in intellectu uelut formam in corpore, & partem eius unam in una mentis parte locant, uerbi causa: Genus in parte dextera mentis, differentiam uerò in sinistra, cur dextra pars potius congruat generi, differentiae uerò sinistra? Nónne quaelibet pars mentis aequè mens est? Ne ex partib. amentib. fiat mens. Quaelibet igitur particula mentis aequem utrunque tam genus quam differentiam respicit, ideò quaelibet capit utrunque. Quod si quae libet ambo suscipit, & in utraque sunt ambo, fit ut illa non sint inuicem separata. Verùm, ut Epicurei uolunt, casus efficit ut duorum illorum alterum in dexteram cadat, alterum in sinistram. Sed respondeant nobis illi, utrum sic deinde distincta permaneant, an inuicem misceantur? Si dent primum, sequitur ut inde scientia non nascatur. Nulla enim fit definitio ex genere & differentia inuicem separatis. In neutro illorum seorsum posito perfecta habetur de re ipsa scientia. Misceantur oportet in unum, ut una scientia de re una ab una mente per definitionem unam in uno tempore possit haberi. Oporter profectò utrunque in tota mente esse, ut uerò intelligatur. Nam quod in parte mentis est, nondum integrè intelligitur. Actio enim rei totius est, non partis. Fateantur ergo oportet illa misceri. Sed unde miscentur? numquid casu uel mente? Casu inquiunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
