# Opera omnia 191.5-7

Ficino, Opera omnia, 191.5 to 191.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/191.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/191.5

Vtecce ratio pluuiae cras futurae hodie regnat in animarum coelestium idolis, coelorumque naturis. Eadem per elementalium animarum idola, elementorumque naturas demanat, quousque idolum animae nostrae, simulque naturam pulset humorum. Pulsatio idoli nostri fit ab idolis, naturae nostrae puliatio ab illis naturis & idolo nostro. Quando mentium ille influxus rationem nostram sortitur ociosam, siue menti uacantem, ipsi aliquid ostendit eorum, quę ad uniuersalem aeternarum rerum cognitionem seu mundi gubernationem pertinent, ut uel Dei legem, & ordines angelorum, uel seculorum restitutiones, & regnorum mutationes praeuideat. Quando idolorum naturarumque instinctus rationem omnino & phantasiam offendit uacuam, aliquid sibi portendit eorum, quae ad temporum uicissitudines, elementorumque perturbationes attinent, ut futuram praeuideat pluuiam, terraemotus, atque similia. Qua uia Istud? Vis illa supernorum idolorum pluuias inductura, ad pluuias praefigurat coelorum rotas, hae aërem humefaciunt, aër udus pituitam mouet no stram, humorem scilicet aqueum, pituita spiritum, ex ea praesertim parte, qua & ipse est aqueus. Siquidem spiritus cum sit uapor sanguinis, & in sanguine quatuor insint humores, in spiritu sunt quatuor humorum elementorumque uirtutes. Igitur uirtus illa spiri tus aquea à pituita irritata, uiuificam animae nostrae instigat potentiam ex ea parte, qua aquaticorum semina uis uiuifica possidet. Vis haec suscitat eas imagines, quae in uacancante phantasia rationesque sint ad pituitam pertinentes, ut subito cogitemus flumina, imbres, angues, anguillas, pisces, atque similia. Eodem pacto uis supernorum calores & aestus pro creatura, congruis medijs choleram, id est, bilem in nobis & cholericum spiritum mouet, hic uirtutem uiuificam, haec igneas imagines in phantasia rationeque latentes, ut incendia imaginemur, rubeosque colores & flauos. Septem uacationis genera. Erùm quando ita uacamus, ut huiusmodi aduertamus influxus, septem sunt uacandi genera.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
